- ARCHITIS
- ARCHITISVenus apud Assyrios culta, ut Macrob. testatur Saturn. l. 1. c. 21. Adonin (inquit) Solem esse non dubitatur, inspectâreligicne Assyriorum, apud quos Veneris Architidis, et Adonidis maxima olim veneratio viguit, quam nunc Phoenices tenent. Plerique sulpieantur, hunc locum esle corruptum. Itaque pro Architidis Scaliger in Varronem rescribit Dercetidis, Robettus Cottonus Adargidis, Seldenus Aphacitidis, quomodo Macrobium scripsisle, ausus sum (inquit) fere deierare, Bocharto tamen l. 2. Chanaan, c. 14. recepta lectio frustra sollicitari videtur, cum in loco Aphacis proximo, nempe super Libanum, spatiô fere mediô, inter Byblum, et Heliopolim sitam fuisse Arcam urbem ex Ptolemaeo conster. A' qua Venus dici potuit Arcitis, vel Architis, additâ aspiratione, ut sit passim in nominibus peregrinis. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.